Thesauros Literature satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 12

 
Laudo meum civem, nec comparo testamento
 
mille rates; nam si Libitinam evaserit aeger,
 
delebit tabulas inclusus carcere nassae
 
post meritum sane mirandum atque omnia soli
 
forsan Pacuvio breviter dabit, ille superbus 125
 
incedet victis rivalibus. ergo vides quam
 
grande operae pretium faciat iugulata Mycenis.
 
vivat Pacuvius quaeso vel Nestora totum,
 
possideat quantum rapuit Nero, montibus aurum
 
exaequet, nec amet quemquam nec ametur ab ullo. 130
← Önceki Şiir 12 · 7 / 7 Sonraki bölüm →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme