Thesauros Literature satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 12

 
tuti stagna sinus, gaudent ibi vertice raso
 
garrula securi narrare pericula nautae.
 
Ite igitur, pueri, linguis animisque faventes
 
sertaque delubris et farra inponite cultris
 
ac mollis ornate focos glaebamque virentem. 85
 
iam sequar et sacro, quod praestat, rite peracto
 
inde domum repetam, graciles ubi parva coronas
 
accipiunt fragili simulacra nitentia cera.
 
hic nostrum placabo Iovem Laribusque paternis
 
tura dabo atque omnis violae iactabo colores. 90
 
cuncta nitent, longos erexit ianua ramos
 
et matutinis operatur festa lucernis.
 
Nec suspecta tibi sint haec, Corvine: Catullus,
 
pro cuius reditu tot pono altaria, parvos
 
tres habet heredes, libet expectare quis aegram 95
 
et claudentem oculos gallinam inpendat amico
 
tam sterili; verum haec nimia est inpensa: coturnix
 
nulla umquam pro patre cadet, sentire calorem
 
si coepit locuples Gallitta et Pacius orbi,
 
legitime fixis vestitur tota libellis 100
← Önceki Şiir 12 · 5 / 7 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme