Thesauros Literature satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 12

 
aspice aspice PΨ: accipe Housman: respice Iahn. sumendas in tempestate secures.
 
Sed postquam iacuit planum mare, tempora postquam
 
prospera vectoris fatumque valentius Euro
 
et pelago, postquam Parcae meliora benigna
 
pensa manu ducunt hilares et staminis albi 65
 
lanificae, modica nec multum fortior aura
 
ventus adest, inopi miserabilis arte cucurrit
 
vestibus extentis et quod superaverat unum
 
velo prora suo. iam deficientibus Austris
 
spes vitae cum sole redit, tunc gratus Iulo 70
 
atque novercali sedes praelata Lavino
 
conspicitur sublimis apex, cui candida nomen
 
scrofa dedit, laetis Phrygibus mirabile sumen,
 
et numquam visis triginta clara mamillis.
 
Tandem intrat positas inclusa per aequora moles 75
 
Tyrrhenamque pharon porrectaque brachia rursum
 
quae pelago occurrunt medio longeque relinquunt
 
Italiam; non sic igitur mirabere portus
 
quos natura dedit, sed trunca puppe magister
 
interiora petit, Baianae pervia cumbae, 80
← Önceki Şiir 12 · 4 / 7 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme