Thesauros Literature satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 11

 
Euandrum, venies Tirynthius aut minor illo
 
hospes, et ipse tamen contingens sanguine caelum,
 
alter aquis, alter flammis ad sidera missus,
 
fercula nunc audi nullis ornata macellis.
 
de Tiburtino veniet pinguissimus agro 65
 
haedulus et toto grege mollior, inscius herbae
 
necdum ausus virgas humilis mordere salicti,
 
qui plus lactis habet quam sanguinis; et montani
 
asparagi, posito quos legit vilica fuso;
 
grandia praeterea tortoque calentia faeno 70
 
ova adsunt ipsis cum matribus, et servatae
 
parte anni quales fuerant in vitibus uvae,
 
Signinum Syriumque pirum, de corbibus isdem
 
aemula Picenis et odoris mala recentis
 
nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam 75
 
autumnum et crudi posuere pericula suci.
 
Haec olim nostri iam luxuriosa senatus
 
cena fuit; Curius parvo quae legerat horto
 
ipse focis brevibus ponebat holuscula, quae nunc
 
squalidus in magna fastidit compede fossor, 80
← Önceki Şiir 11 · 4 / 11 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme