Şiir 10
virtutis, quis enim virtutem amplectitur ipsam,
praemia si tollas? patriam tamen obruit olim
gloria paucorum et laudis titulique cupido
haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae
discutienda valent sterilis mala robora fici,
145
quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris.
Expende Hannibalem; quot libras in duce summo
invenies? hic est, quem non capit Africa Mauro
percussa oceano Niloque admota tepenti,
rursus ad Aethiopum populos aliosque aliosque Ψ: altosque PA. elephantos!
150
additur imperiis Hispania, Pyrenaeum
transilit; opposuit natura Alpemque nivemque:
diducit scopulos et montem rumpit aceto,
iam tenet Italiam, tamen ultra pergere tendit:
acti acti Ψ Housman Büch. (1910): actum PT Büch. (1893)., inquit, ‘nihil est, nisi Poeno milite portas
155
frangimus et media vexillum pono Subura.’
o qualis facies et quali digna tabella,
cum Gaetula ducem portaret belua luscum!
exitus ergo quis est? o gloria, vincitur idem
nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus
160