Thesauros Literature satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 10

 
sanguine ferventem tribuat natura benigna
 
larga manu (quid enim puero conferre potest plus
 
custode et cum natura potentior omni?),
 
non licet esse viro; nam prodiga corruptoris
 
improbitas ipsos audet temptare parentes: 305
 
tanta in muneribus fiducia, nullus ephebum
 
deformem saeva castravit in arce tyrannus,
 
nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec
 
strumosum atque utero pariter gibboque tumentem.
 
I nunc et iuvenis specie laetare tui, quem 310
 
maiora expectant discrimina, fiet adulter
 
publicus et poenas metuet quascumque maritis
 
lex irae irati PT: exire irati A: exigere irati Ψ: mariti irati Büch.Owen: lex irae conjectures Housman: maritis iratis Rigalt Büch. (1910). debet, nec erit felicior astro
 
Martis, ut in laqueos numquam incidat, exigit autem
 
interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori 315
 
concessit: necat hic ferro, secat ille cruentis
 
verberibus, quosdam moechos et mugilis intrat,
 
sed tuus Endymion dilectae fiet adulter
 
matronae, mox cum dederit Servilia nummos,
 
fiet et illius quam non amat, exuet omnem 320
← Önceki Şiir 10 · 16 / 19 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme