Thesauros Literature satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 10

 
bellorum pompa animam exhalasset opimam,
 
cum de Teutonico vellet descendere curru?
 
provida Pompeio dederat Campania febres
 
optandas, sed multae urbes et publica vota
 
vicerunt: igitur Fortuna ipsius et urbis 285
 
servatum victo caput abstulit, hoc cruciatu
 
Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus
 
integer, et iacuit Catilina cadavere toto.
 
Formam optat modico pueris, maiore puellis
 
murmure, cum Veneris fanum videt, anxia mater 290
 
usque ad delicias votorum. cur tamen, inquit,
 
corripias? pulchra gaudet Latona Diana.
 
sed vetat optari faciem Lucretia qualem
 
ipsa habuit, cuperet Rutilae Verginia gibbum
 
accipere atque suum Rutilae dare. filius autem 295
 
corporis egregii miseros trepidosque parentes
 
semper habet; rara est adeo concordia formae
 
atque pudicitiae, sanctos licet horrida mores
 
tradiderit domus ac veteres imitata Sabinos,
 
praeterea castum ingenium vultumque modesto 300
← Önceki Şiir 10 · 15 / 19 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme