Thesauros Literature satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 1

 
Flaminiam puer Automedon? nam lora tenebat
 
ipse, lacernatae cum se iactaret amicae.
 
Nonne libet medio ceras inplere capaces
 
quadrivio, cum iam sexta cervice feratur
 
hinc atque inde patens ac nuda paene cathedra 65
 
et multum referens de Maecenate supino
 
signator falsi falsi P: falso Ψ , qui se lautum atque beatum
 
exiguis tabulis et gemma fecerit uda?
 
Occurrit matrona potens, quae molle Calenum
 
porrectura viro miscet sitiente rubetam 70
 
instituitque rudes melior Lucusta propinquas
 
per famam et populum nigros efferre maritos,
 
aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum,
 
si vis esse aliquid; probitas laudatur et alget.
 
criminibus debent hortos praetoria mensas, 75
 
argentum vetus et stantem extra pocula caprum,
 
quem patitur dormire nurus corruptor avarae,
 
quem sponsae turpes et praetextatus adulter?
 
si natura negat, facit indignatio versum
 
qualemcumque potest, quales ego vel Cluvienus. 80
← Önceki Şiir 1 · 4 / 9 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme