Thesauros Literature satire Saturae

Saturae

Saturae Persius

Satura 6

 
Admovit iam bruma foco te, Basse, Sabino?
 
iamne lyra et tetrico vivunt tibi pectine chordae?
 
mire opifex numeris veterum primordia vocum
 
atque marem strepitum fidis intendisse Latinae,
 
mox iuvenes agitare iocos et pollice honesto 5
 
egregius lusisse senex. mihi nune Ligus ora
 
intepet hibernatque meum mare, qua latus ingens
 
dant scopuli et multa litus se valle receptat.
 
Lunai portum, est operae, cognoscite, cives:
 
cor iubet hoc Enni, postquam destertuit esse 10
 
Maeonides, quintus pavone ex Pythagoreo.
 
Hic ego securus volgi et quid praeparet auster
 
infelix pecori securus et angulus ille
 
vieini nostro quia pinguior; et si adeo omnes
 
ditescant orti peioribus, usque recusem 15
 
curvus ob id minui senio aut cenare sine uncto
 
et signum in vapida naso tetigisse lagoena.
 
discrepet his alius, geminos, horoscope, varo
 
producis genio: solis natalibus est qui
 
tinguat olus siccum muria vafer in calice empta, 20
← Önceki bölüm Satura 6 · 1 / 4 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme