Satura 5
Dave, cito, hoc credas iubeo, finire dolores
praeteritos meditor: crudum Chaerestratus unguem
adrodens ait haec. an siccis dedecus obstem
cognatis? an rem patriam rumore sinistro
limen ad obscaenum frangam, dum Chrysidis udas
165
ebrius ante fores extincta cum face canto?
euge puer, sapias, dis depellentibus agnam
percute. sed censen, plorabit, Dave, relicta?
nugaris; solea, puer, obiurgabere rubra,
ne trepidare velis atque artos rodere casses!
170
nunc ferus et violens; at si vocet, haut mora, dicas
quidnam igitur faciam? nec nunc, cum arcessat et ultro
supplicet, accedam? si totus et integer illinc
exieras, nec nunc. hic hic quod quaerimus, hic est,
non in festuca, lictor quam iactat ineptus.
175
Ius habet ille sui, palpo quem ducit hiantem
cretata ambitio? vigila et cicer ingere large
rixanti populo, nostra ut Floralia possint
aprici meminisse senes! quid pulchrius? at cum
Herodis venere dies unctaque fenestra
180