Thesauros Literature satire Saturae

Saturae

Saturae Persius

Satura 5

 
ocius ad navem! nihil obstat quin trabe vasta
 
Aegaeum rapias, ni sollers Luxuria ante
 
seductum moneat: quo deinde, insane, ruis, quo?
 
quid tibi vis? calido sub pectore mascula bilis
 
intumuit, quam non extinxerit urna cicutae? 145
 
tu mare transilias? tibi torta cannabe fulto
 
cena sit in transtro Veientanumque rubellum
 
exhalet vapida laesum pice sessilis obba?
 
quid petis? ut nummi, quos hic quincunce modesto
 
nutrieras, peragant avidos sudore deunces? 150
 
indulge genio, carpamns dulcia, nostrum est
 
quod vivis, cinis et manes et fabula fies.
 
vive memor leti, fugit hora, hoc quod loquor inde est.
 
En quid agis? duplici in diversum scindens hamo.
 
huncine an hunc sequeris? subeas alternus oportet 155
 
ancipiti obsequio dominos, alternus oberres.
 
nec tu cum obstiteris semel instantique negaris
 
parere imperio, rupi iam vincula dicas;
 
nam et luctata canis nodum abripit, at tamen illi,
 
cum fugit, a collo trahitur pars longa catenae. 160
← Önceki Satura 5 · 8 / 10 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme