Thesauros Literature satire Saturae

Saturae

Saturae Persius

Satura 5

 
haereat in stultis brevis ut semuncia recti,
 
haec miscere nefas; nec, cum sis cetera fossor,
 
tris tantum ad numeros satyrum moveare Bathylli.
 
Liber ego. unde datum hoc sumis, tot subdite rebus?
 
an dominum ignoras nisi quem vindicta relaxat? 125
 
i puer et strigiles Crispini ad balnea defer!
 
si increpuit, cessas nugator? servitium acre
 
te nihil inpellit, nec quicquam extrinsecus intrat
 
quod nervos agitet; sed si intus et in iecore aegro
 
nascuntur domini, qui tu inpunitior exis 130
 
atque hic, quem ad strigiles scutica et metus egit erilis?
 
Mane piger stertis. surge, inquit Avaritia, heia
 
surge. negas, instat: surge, inquit, non queo. surge.
 
et quid agam? rogas? en saperdas advehe Ponto,
 
castoreum, stuppas, hebenum, tus, lubrica Coa; 135
 
tolle recens primus piper ex sitiente camelo;
 
verte aliquid; iura. sed Iuppiter audiet. eheu,
 
baro, regustatum digito terebrare salinum
 
contentus perages, si vivere cum Iove tendis.
 
Iam pueris pellem succinctus et oenophorum aptas; 140
← Önceki Satura 5 · 7 / 10 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme