Thesauros Literature satire Saturae

Saturae

Saturae Persius

Satura 4

 
Rem populi tractas? barbatum haec crede
 
magistrum dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae.
 
quo fretus? dic hoc, magni pupille Pericli,
 
scilicet ingenium et rerum prudentia velox
 
ante pilos venit, dicenda tacendave calles. 5
 
ergo ubi commota fervet plebecula bile,
 
fert animus calidae fecisse silentia turbae
 
maiestate manus, quid deinde loquere? Quirites,
 
hoc puta non iustum est; illud male,rectius illud.
 
scis etenim iustum gemina suspendere lance 10
 
ancipitis librae, rectum discernis ubi inter
 
curva subit vel cum fallit pede regula varo,
 
et potis es nigrum vitio praefigere theta.
 
quin tu igitur, summa nequiquam pelle decorus,
 
ante diem blando caudam iactare popello 15
 
desinis, Anticyras melior sorbere meracas?
 
Quae tibi summa boni est? uncta vixisse patella
 
semper et adsiduo curata cuticula sole?
 
expecta, haut aliud respondeat haec anus. i nunc,
 
Dinomaches ego sum, suffla, sum candidus. esto, 20
← Önceki bölüm Satura 4 · 1 / 3 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme