Satura 3
murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt
atque exporrecto trutinantur verba labello,
aegroti veteris meditantes somnia, gigni
de nihilo nihilum, in nihilum nil posse reverti,
hoc est quod palles? cur quis non prandeat hoc est?
85
his populus ridet, multumque torosa iuventus
ingeminat tremulos naso crispante cachinnos.
Inspice, nescio quid trepidat mihi pectus et aegris
faucibus exsuperat gravis halitus, inspice sodes
qui dicit medico, iussus requiescere, postquam
90
tertia conpositas vidit nox currere venas,
de maiore domo modice sitiente lagoena
lenia loturo sibi Surrentina rogavit.
heus bone, tu palles. nihil est. videas tamen istuc,
quidquid id est: surgit tacite tibi lutea pellis.
95
at tu deterius palles. ne sis mihi tutor.
iam pridem hunc sepeli: tu restas. perge, tacebo.
turgidus hic epulis atque albo ventre lavatur,
gutture sulpureas lente exhalante mefites.
sed tremor inter vina subit calidumque trientem
100