Thesauros Literature satire Saturae

Saturae

Saturae Persius

Satura 3

 
an passim sequeris corvos testaque lutoque,
 
securus quo pes ferat, atque ex tempore vivis?
 
Elleborum frustra, cum iam cutis aegra tumebit,
 
poscentis videas: venienti occurrite morbo,
 
et quid opus Cratero magnos promittere montis? 65
 
discite et, o miseri, causas cognoscite rerum:
 
quid sumus et quidnam victuri gignimur, ordo
 
quis datus aut metae qua mollis flexus et unde,
 
quis modus argento, quid fas optare, quid asper
 
utile nummus habet, patriae carisque propinquis 70
 
quantum elargiri deceat, quem te deus esse
 
iussit et humana qua parte Iocatus es in re;
 
disce, nec invideas quod multa fidelia putet
 
in locuplete penu defensis pinguibus Vmbris,
 
et piper et pernae, Marsi monumenta cluentis, 75
 
maenaque quod prima nondum defecerit orca.
 
Hic aliquis de gente hircosa centurionum
 
dicat: quod sapio, satis est mihi. non ego curo
 
esse quod Arcesilas aerumnosique Solones
 
obstipo capite et figentes lumine terram, 80
← Önceki Satura 3 · 4 / 6 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme