Satura 2
hoc igitur, quo tu Iovis aurem impellere temptas,
dic agedum Staio: pro Iuppiter! o bone, clamet,
Iuppiter! at sese non clamet Iuppiter ipse?
ignovisse putas, quia, cum tonat, ocius ilex
sulpure discutitur sacro quam tuque domusque?
25
an quia non fibris ovium Ergennaque iubente
triste iaces lucis evitandumque bidental,
idcirco stolidam praebet tibi vellere barbam
Iuppiter? aut quidnam est qua tu mercede deorum
emeris auriculas? pulmone et lactibus unctis?
30
Ecce avia aut metuens divum matertera cunis
exemit puerum, frontemque atque uda labella
infami digito et lustralibus ante salivis
expiat, urentis oculos inhibere petita;
tunc manibus quatit et spem macram supplice voto
35
nunc Licini in campos, nunc Crassi mittit in aedis:
hunc optent generum rex et regina; puellae
hunc rapiant; quidquid calcaverit hic, rosa fiat.
ast ego nutrici non mando vota; negato,
Iuppiter, haec illi, quamvis te albata rogarit!
40