Thesauros Literature satire Saturae

Saturae

Saturae Persius

Satura 1

 
Sed quid opus teneras mordaci radere vero
 
auriculas? vide sis ne maiorum tibi forte
 
limina frigescant: sonat hic de nare canina
 
littera. per me equidem sint omnia protinus alba; 110
 
nil moror: euge! omnes, omnes bene, mirae eritis res!
 
hoc iuvat? hic inquis veto quisquam faxit oletum.
 
pinge duos anguis: pueri, sacer est locus, extra
 
meite: discedo. secuit Lucilius urbem, te Lupe,
 
te Muci, et genuinum fregit in illis; 115
 
omne vafer vitium ridenti Flaccus amico
 
tangit et admissus circum praecordia ludit,
 
callidus excusso populum suspendere naso:
 
men muttire nefas? nec clam? nec cum scrobe? nusquam?
 
hic tamen infodiam. vidi, vidi ipse, lihelle: 120
 
auriculas asini quis non habet? hoc ego opertum,
 
hoc ridere meum, tam nil, nulla tibi vendo
 
Iliade. audaci quicumque adflate Cratino
 
iratum Eupolidem praegrandi cum sene palles,
 
aspice et haec, si forte aliquid decoctius audis. 125
 
inde vaporata lector mihi ferveat aure,
← Önceki Satura 1 · 7 / 8 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme