Thesauros Literature satire Saturae

Saturae

Saturae Persius

Satura 1

 
castiges trutina, nec te quaesiveris extra,
 
nam Romae quis non—ali, si fas dicere—sed fas
 
tunc cum ad canitiem et nostrum istud vivere triste
 
aspexi ac nucibus facimus quaecumque relictis, 10
 
cum sapimus patruos; tunc tunc ignoscite; (nolo:
 
quid faciam? sed sum petulanti splene) cachinno.
 
Scribimus inclusi, numeros ille, hic pede liber,
 
grande aliquid, quod pulmo animae praelargus anhelet.
 
scilicet haec populo pexusque togaque recenti 15
 
et natalicia tandem cum sardonyche albus
 
sede leges celsa, liquido cum plasmate guttur
 
mobile conlueris, patranti fractus ocello.
 
tunc neque more probo videas nec voce serena
 
ingentis trepidare Titos, cum carmina lumbum 20
 
intrant et tremulo scalpuntur ubi intima versu,
 
tun, vetule, auriculis alienis colligis escas,
 
auriculis, quibus et dicas cute perditus ohe?
 
quo didicisse, nisi hoc fermentum et quae semel intus
 
innata est rupto iecore exierit caprificus? 25
 
en pallor seniumque! o mores, usque adeone
← Önceki Satura 1 · 2 / 8 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme