Thesauros Literature satire Satires

Satires

Satires Horace

Book 2

2 ducit te species, video: quo pertinet ergo
2 proceros odisse lupos? quia scilicet illis
2 maiorem natura modum dedit, his breve pondus:
2 ieiunus raro stomachus volgaria temnit.
2 ‘porrectum magno magnum spectare catino
2 vellem’ ait Harpyiis gula digna rapacibus. at vos
2 praesentes, Austri, coquite horum obsonia. quamquam
2 putet aper rhombusque recens, mala copia quando
2 aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus
2 atque acidas mavolt inulas. necdum omnis abacta
2 pauperies epulis regum: nam vilibus ovis
2 nigrisque est oleis hodie locus. haud ita pridem
2 Galloni praeconis erat acipensere mensa
2 infamis. quid? tunc rhombos minus aequor alebat?
2 tutus erat rhombus tutoque ciconia nido,
2 donec vos auctor docuit praetorius. ergo
2 siquis nunc mergos suavis edixerit assos,
2 parebit pravi docilis Romana iuventus.
2 sordidus a tenui victu distabit Ofello
2 iudice: nam frustra vitium vitaveris illud,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme