Thesauros Literature satire Satires

Satires

Satires Horace

Book 2

7 aedibus ex magnis subito se conderet unde
7 mundior exiret vix libertinus honeste;
7 iam moechus Romae, iam mallet doctus Athenis
7 vivere, Vertumnis quotquot sunt natus iniquis.
7 scurra Volanerius, postquam illi iusta cheragra
7 contudit articulos, qui pro se tolleret atque
7 mitteret in phimum talos, mercede diurna
7 conductum pavit: quanto constantior isdem
7 in vitiis, tanto levius miser ac prior illo
7 qui iam contento, iam laxo fune laborat.’
7 ‘non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant,
7 furcifer?’ ‘ad te, inquam.’ ‘quo pacto, pessime?’ ‘laudas
7 fortunam et mores antiquae plebis, et idem,
7 siquis ad illa Deus subito te agat, usque recuses,
7 aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse,
7 aut quia non firmus rectum defendis et haeres
7 nequiquam caeno cupiens evellere plantam.
7 Romae rus optas; absentem rusticus Urbem
7 tollis ad astra levis. si nusquam es forte vocatus
7 ad cenam, laudas securum holus ac, velut usquam

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme