Thesauros Literature satire Satires

Satires

Satires Horace

Book 2

1 vitalis metuo et maiorum nequis amicus
1 frigore te feriat.’ ‘quid? cum est Lucilius ausus
1 primus in hunc operis conponere carmina morem
1 detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora
1 cederet, introrsum turpis: num Laelius aut qui
1 duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen
1 ingenio offensi aut laeso doluere Metello
1 famosisque Lupo cooperto versibus? atqui
1 primores populi arripuit populumque tributim,
1 scilicet uni aequos virtuti atque eius amicis.
1 quin ubi se a volgo et scaena in secreta remorant
1 virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,
1 nugari cum illo et discincti ludere, donec
1 decoqueretur holus, soliti. quidquid sum ego, quamvis
1 infra Lucili censum ingeniumque, tamen me
1 cum magnis vixisse invita fatebitur usque
1 invidia et fragili quaerens inlidere dentem
1 offendet solido — nisi quid tu, docte Trebati,
1 dissentis.’ ‘equidem nihil hinc diffindere possum.
1 sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme