Thesauros Literature satire Satires

Satires

Satires Horace

Book 2

6 si veneror stultus nihil horum ‘o si angulus ille
6 proximus accedat, qui nunc denormat agellum!’
6 ‘o si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi,
6 thesauro invento qui mercennarius agrum
6 illum ipsum mercatus aravit, dives amico
6 Hercule!’, si quod adest gratum iuvat, hac prece te oro:
6 pingue pecus domino facias et cetera praeter
6 ingenium, utque soles, custos mihi maximus adsis.
6 ergo ubi me in montes et in arcem ex Urbe removi,
6 quid prius inlustrem Satyris Musaque pedestri?
6 nec mala me ambitio perdit nec plumbeus auster
6 Autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae.
6 matutine pater, seu Iane libentius audis,
6 unde homines operum primos vitaeque labores
6 instituunt — sic Dis placitum —, tu carminis esto
6 principium. Romae sponsorem me rapis: ‘eia,
6 ne prior officio quisquam respondeat, urge.’
6 sive aquilo radit terras seu bruma nivalem
6 interiore diem gyro trahit, ire necesse est.
6 postmodo quod mi obsit clare certumque locuto

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme