Thesauros Literature satire Satires

Satires

Satires Horace

Book 2

5 ‘num furis? an prudens ludis me obscura canendo?’
5 ‘o Laertiade, quidquid dicam, aut erit aut non:
5 divinare etenim magnus mihi donat Apollo.’
5 ‘quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede.’
5 ‘tempore quo iuvenis Parthis horrendus, ab alto
5 demissum genus Aenea, tellure marique
5 magnus erit, forti nubet procera Corano
5 filia Nasicae, metuentis reddere soldum.
5 tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque
5 ut legat orabit; multum Nasica negatas
5 accipiet tandem et tacitus leget invenietque
5 nil sibi legatum praeter plorare suisque.
5 illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa
5 libertusve senem delirum temperet, illis
5 accedas socius: laudes, lauderis ut absens.
5 adiuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum
5 expugnare caput. scribet mala carmina vecors:
5 laudato. scortator erit: cave te roget; ultro
5 Penelopam facilis potiori trade.’ ‘putasne
5 perduci poterit tam frugi tamque pudica,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme