Thesauros Literature satire Satires

Satires

Satires Horace

Book 2

4 non magni pendis, quia contigit; at mihi cura
4 non mediocris inest, fontis ut adire remotos
4 atque haurire queam vitae praecepta beatae.’
5 ‘Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti
5 responde, quibus amissas reparare queam res
5 artibus atque modis. quid rides?’ ‘iamne doloso
5 non satis est Ithacam revehi patriosque penatis
5 adspicere?’ ‘o nulli quicquam mentite, vides ut
5 nudus inopsque domum redeam te vate, neque illic
5 aut apotheca procis intacta est aut pecus: atqui
5 et genus et virtus, nisi cum re, vilior alga est.’
5 quando pauperiem missis ambagibus horres,
5 accipe qua ratione queas ditescere. turdus
5 sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc,
5 res ubi magna nitet domino sene; dulcia poma
5 et quoscumque feret cultus tibi fundus honores
5 ante Larem gustet venerabilior Lare dives.
5 qui quamvis periurus erit, sine gente, cruentus
5 sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illi
5 tu comes exterior, si postulet, ire recuses.’

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme