Thesauros Literature satire Satires

Satires

Satires Horace

Book 2

3 respicere ignoto discet pendentia tergo.’
3 ‘Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris,
3 qua me stultitia, quoniam non est genus unum,
3 insanire putas? ego nam videor mihi sanus.’
3 ‘quid, caput abscissum manibus cum portat Agave
3 gnati infelicis, sibi tunc furiosa videtur?’
3 ‘stultum me fateor — liceat concedere veris —
3 atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me
3 aegrotare putes animi vitio.’ ‘accipe: primum
3 aedificas, hoc est longos imitaris, ab imo
3 ad summum totus moduli bipedalis, et idem
3 corpore maiorem rides Turbonis in armis
3 spiritum et incessum: qui ridiculus minus illo?
3 an, quodcumque facit Maecenas, te quoque verum est,
3 tanto dissimilem et tanto certare minorem?
3 absentis ranae pullis vituli pede pressis
3 unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens
3 belua cognatos eliserit: illa rogare,
3 quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset?
3 ‘maior dimidio.’ ‘num tanto?’ cum magis atque

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme