Thesauros Literature satire Satires

Satires

Satires Horace

Book 2

2 nunc mihi, nunc alii. quocirca vivite fortes
2 fortiaque adversis opponite pectora rebus.’
3 ‘Sic raro scribis, ut toto non quater anno
3 membranam poscas, scriptorum quaeque retexens,
3 iratus tibi, quod vini somnique benignus
3 nil dignum sermone canas. quid fiet? at ipsis
3 saturnalibus huc fugisti sobrius. ergo
3 dic aliquid dignum promissis. incipe. nil est.
3 culpantur frustra calami inmeritusque laborat
3 iratis natus paries Diis atque Poetis.
3 atqui voltus erat multa et praeclara minantis,
3 si vacuum tepido cepisset villula tecto.
3 quorsum pertinuit stipare Platona Menandro?
3 Eupolin, Archilochum, comites educere tantos?
3 invidiam placare paras virtute relicta?
3 contemnere miser. vitanda est inproba Siren
3 desidia, aut quidquid vita meliore parasti
3 ponendum aequo animo.’ ‘Di te, Damasippe, Deaeque
3 verum ob consilium donent tonsore. sed unde
3 tam bene me nosti?’ ‘postquam omnis res mea Ianum

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme