Thesauros Literature satire Satires

Satires

Satires Horace

Book 1

1 aut alius casus lecto te adflixit, habes qui
1 adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te
1 suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis?
1 non uxor salvum te volt, non filius; omnes
1 vicini oderunt, noti, pueri atque puellae.
1 miraris, cum tu argento post omnia ponas,
1 si nemo praestet, quem non merearis, amorem?
1 at si cognatos nullo natura labore
1 quos tibi dat, retinere velis, servareque amicos,
1 infelix operam perdas, ut siquis asellum
1 in campo doceat parentem currere frenis.
1 denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus,
1 pauperiem metuas minus et finire laborem
1 incipias, parto quod avebas, ne facias quod
1 Umidius quidam; non longa est fabula: dives
1 ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se
1 non umquam servo melius vestiret, ad usque
1 supremum tempus, ne se penuria victus
1 opprimeret, metuebat. at hunc liberta securi
1 divisit medium, fortissima Tyndaridarum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme