Thesauros Literature satire Satires

Satires

Satires Horace

Book 1

9 ‘tene relinquam an rem.’ ‘me, sodes.’ ‘non faciam’ ille,
9 et praecedere coepit; ego, ut contendere durum
9 cum victore, sequor. ‘Maecenas quomodo tecum?’
9 hinc repetit. ‘paucorum hominum et mentis bene sanae.’
9 ‘nemo dexterius fortuna est usus. haberes
9 magnum adiutorem, posset qui ferre secundas,
9 hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni
9 summosses omnis.’ ‘non isto vivimus illic,
9 quo tu rere, modo; domus hac nec purior ulla est
9 nec magis his aliena malis; nil mi officit, inquam,
9 ditior hic aut est quia doctior; est locus uni
9 cuique suus.’ ‘magnum narras, vix credibile.’ ‘atqui
9 sic habet.’ ‘accendis quare cupiam magis illi
9 proximus esse.’ ‘velis tantummodo: quae tua virtus,
9 expugnabis: et est qui vinci possit eoque
9 difficilis aditus primos habet.’ ‘haud mihi dero:
9 muneribus servos corrumpam; non, hodie si
9 exclusus fuero, desistam; tempora quaeram,
9 occurram in triviis, deducam. nil sine magno
9 vita labore dedit mortalibus.’ haec dum agit, ecce

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme