Thesauros Literature satire Satires

Satires

Satires Horace

Book 1

7 durus homo atque odio qui posset vincere Regem,
7 confidens, tumidus, adeo sermonis amari,
7 Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis.
7 ad Regem redeo. postquam nihil inter utrumque
7 convenit — hoc etenim sunt omnes iure molesti,
7 quo fortes, quibus adversum bellum incidit: inter
7 Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem
7 ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors,
7 non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroque
7 summa fuit: duo si discordia vexet inertis
7 aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi
7 cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro
7 muneribus missis. Bruto praetore tenente
7 ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non
7 conpositum melius cum Bitho Bacchius. in ius
7 acres procurrunt, magnum spectaculum uterque.
7 Persius exponit causam; ridetur ab omni
7 conventu; laudat Brutum laudatque cohortem,
7 solem Asiae Brutum appellat stellasque salubris
7 appellat comites, excepto Rege; canem illum,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme