Thesauros Literature satire Satires

Satires

Satires Horace

Book 1

6 pocula cum cyatho duo sustinet, adstat echinus
6 vilis, cum patera guttus, Campana supellex.
6 deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras
6 surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se
6 voltum ferre negat Noviorum posse minoris.
6 ad quartam iaceo; post hanc vagor aut ego lecto
6 aut scripto quod me tacitum iuvet unguor olivo,
6 non quo fraudatis inmundus Natta lucernis.
6 ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum
6 admonuit, fugio campum lusumque trigonem.
6 pransus non avide, quantum interpellet inani
6 ventre diem durare, domesticus otior. haec est
6 vita solutorum misera ambitione gravique;
6 his me consolor victurum suavius ac si
6 quaestor avus pater atque meus patruusque fuisset.
7 Proscripti Regis Rupili pus atque venenum
7 hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor
7 omnibus et lippis notum et tonsoribus esse.
7 Persius hic permagna negotia dives habebat
7 Clazomenis et iam litis cum Rege molestas,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme