Thesauros Literature satire Satires

Satires

Satires Horace

Book 1

6 infans namque pudor prohibebat plura profari —
6 non ego me claro natum patre, non ego circum
6 me Satureiano vectari rura caballo,
6 sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos,
6 pauca; abeo, et revocas nono post mense iubesque
6 esse in amicorum numero. magnum hoc ego duco,
6 quod placui tibi, qui turpi secernis honestum
6 non patre praeclaro, sed vita et pectore puro.
6 atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis
6 mendosa est natura, alioqui recta, velut si
6 egregio inspersos reprendas corpore naevos,
6 si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra
6 obiciet vere quisquam mihi, purus et insons,
6 ut me collaudem, si et vivo carus amicis,
6 causa fuit pater his; qui macro pauper agello
6 noluit in Flavi ludum me mittere, magni
6 quo pueri magnis e centurionibus orti
6 laevo suspensi loculos tabulamque lacerto
6 ibant octonos referentes Idibus aeris,
6 sed puerum est ausus Romam portare docendum

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme