Thesauros Literature satire Satires

Satires

Satires Horace

Book 1

5 non ego; namque Deos didici securum agere aevom
5 nec, siquid miri faciat natura, deos id
5 tristis ex alto caeli demittere tecto.
5 Brundisium longae finis chartaeque viaeque est.
6 Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos
6 incoluit finis, nemo generosior est te,
6 nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus
6 olim qui magnis legionibus imperitarent,
6 ut plerique solent, naso suspendis adunco
6 ignotos, ut me libertino patre natum.
6 cum referre negas, quali sit quisque parente
6 natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere,
6 ante potestatem Tulli atque ignobile regnum
6 multos saepe viros nullis maioribus ortos
6 et vixisse probos amplis et honoribus auctos;
6 contra Laevinum, Valeri genus, unde Superbus
6 Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis
6 non umquam pretio pluris licuisse, notante
6 iudice quo nosti, populo, qui stultus honores
6 saepe dat indignis et famae servit ineptus,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme