Thesauros Literature satire Satires

Satires

Satires Horace

Book 1

1 iratus buccas inflet neque se fore posthac
1 tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem?
1 praeterea, ne sic ut qui iocularia ridens
1 percurram — quamquam ridentem dicere verum
1 quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi
1 doctores, elementa velint ut discere prima —
1 sed tamen amoto quaeramus seria ludo:
1 ille gravem duro terram qui vertit aratro,
1 perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne
1 audaces mare qui currunt, hac mente laborem
1 sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
1 aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut
1 parvola—nam exemplo est—magni formica laboris
1 ore trahit quodcumque potest atque addit acervo
1 quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.
1 quae, simul inversum contristat Aquarius annum,
1 non usquam prorepit et illis utitur ante
1 quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus
1 demoveat lucro neque hiems, ignis mare ferrum,
1 nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme