Thesauros Literature satire Satires

Satires

Satires Horace

Book 1

3 odisti et fugis ut Drusonem debitor aeris,
3 qui nisi, cum tristes misero venere Kalendae,
3 mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras
3 porrecto iugulo historias captivus ut audit.
3 conminxit lectum potus mensave catillum
3 Evandri manibus tritum deiecit: ob hanc rem,
3 aut positum ante mea quia pullum in parte catini
3 sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus
3 sit mihi? quid faciam, si furtum fecerit aut si
3 prodiderit conmissa fide sponsumve negarit?
3 quis paria esse fere placuit peccata, laborant,
3 cum ventum ad verum est: sensus moresque repugnant
3 atque ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi.
3 cum prorepserunt primis animalia terris,
3 mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter
3 unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro
3 pugnabant armis, quae post fabricaverat usus,
3 donec verba, quibus voces sensusque notarent,
3 nominaque invenere; dehinc absistere bello,
3 oppida coeperunt munire et ponere leges,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme