Thesauros Literature satire Satires

Satires

Satires Horace

Book 1

3 quicquam proficeret; si conlibuisset, ab ovo
3 usque ad mala citaret ‘Io Bacchae’ modo summa
3 voce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima.
3 nil aequale homini fuit illi: saepe velut qui
3 currebat fugiens hostem, persaepe velut qui
3 Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos,
3 saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas,
3 omnia magna loquens, modo ‘sit mihi mensa tripes et
3 concha salis puri et toga, quae defendere frigus
3 quamvis crassa queat.’ deciens centena dedisses
3 huic parco, paucis contento, quinque diebus
3 nil erat in loculis; noctes vigilabat ad ipsum
3 mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam
3 sic inpar sibi. nunc aliquis dicat mihi ‘quid tu?
3 nullane habes vitia?’ immo alia et fortasse minora.
3 Maenius absentem Novium cum carperet, ‘heus tu’
3 quidam ait ‘ignoras te an ut ignotum dare nobis
3 verba putas?’ ‘egomet mi ignosco’ Maenius inquit.
3 stultus et inprobus hic amor est dignusque notari.
3 cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme