10
Sol qui candentem feruido curru atque equis flammam citatis feruido ardore explicas: itemque luminis eius Luna discipula nec non quinque ceterae uagantium potestates: Iouis benefica, Veneris uoluptifica, pernix Mercuri, perniciosa Saturni, Martis ignita. sunt et aliae mediae deum potestates, quas licet sentire, non datur cernere, ut Amoris ceterorumque id genus, quorum forma inuisitata, uis cognita. item in terris, utcumque prouidentiae ratio poscebat, alibi montium arduos uertices extulit, alibi camporum supinam planitiem coaequauit, itemque ubique distinxit amnium fluores, pratorum uirores, item dedit uolatus auibus, uolutus serpentibus, cursus feris, gressus hominibus.
11
patitur enim, quod qui herediolum sterilem et agrum scruposum, meras rupinas et senticeta miseri colunt: quoniam nullus in tesquis suis fructus est nec ullam illic aliam frugem uident, sed infelix lolium et steriles dominantur hauenae, suis frugibus indigentes aliena furatum eunt et uicinorum flores decerpunt, scilicet ut eos flores carduis suis misceant; ad eundem modum qui suae uirtutis sterilis est