Thesauros Literature rhetoric Suasoriae

Suasoriae

Suasoriae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D
1.9 FABIANVS philosophus primam fecit quaestionem eandem: etiam si nauigari posset Oceanus nauigandum non esse. At rationem aliam primam fecit: modum inponendum esse rebus secundis. hic dixit sententiam: illa demum est magna felicitas quae arbitrio suo constitit. Dixit deinde locum de uarietate fortunae et cum descripsisset nihil esse stabile, omnia fluitare et incertis motibus modo adtolli, modo deprimi, absorberi terras et maria siccari, montes subsidere, deinde exempla regum e fastigio suo deuolutorum, adiecit: sine potius rerum naturam quam fortunam tuam deficere.
1.10 Secundam quoque quaestionem aliter tractauit: diuisit enim illam sic, ut primum negaret ullas in Oceano aut trans Oceanum esse terras habitabiles. Deinde si essent, perueniri tamen ad illas non posse; hic difficultatem nauigationis, ignoti maris naturam non patientem nauigationis. Nouissime ut posset perueniri, tanti tamen non esse. Hic dixit incerta peti, certa deseri; descituras gentes, si Alexandrum rerum naturae terminos supergressum enotuisset; hic matrem de qua dixit: quomodo illa trepidauit etiam quom Granicum transiturus esses.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme