Thesauros Literature rhetoric Suasoriae

Suasoriae

Suasoriae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D
7.12 Apud Cestium Pium rhetorem declamabat hanc suasoriam SVRDINVS, ingeniosus adulescens, a quo Graecae fabulae eleganter in sermonem Latinum conuersae sunt. Solebat dulces sententias dicere, frequentius tamen praedulces et infractas. In hac suasoria cum iusiurandum bellis sensibus prioribus complexus esset, adiecit: “ita te legam.” CESTIVS, homo nasutissimus, dissimulauit exaudisse se, ut adulescentem ornatum quasi inprudens obiurgaret: “quid dixisti? quid? ita te fruar?” Erat autem CESTIVS nullius quidem ingenii amator, Ciceroni etiam infestus, quod illi non inpune cessit.
7.13 Nam cum M. Tullius filius Ciceronis Asiam obtineret, homo qui nihil ex paterno ingenio habuit praeter urbanitatem, cenabat apud eum Cestius. M. Tullio et natura memoriam dempserat, et ebrietas si quid ex ea supererat subducebat; subinde interrogabat, qui ille uocaretur qui in imo recumberet, et cum saepe subiectum illi nomen Cestii excidisset, nouissime seruus, ut aliqua nota memoriam eius faceret certiorem, interroganti domino, quis ille esset qui in imo recumberet, ait: “hic est Cestius qui patrem tuum negabat litteras scisse;” adferri ocius flagra iussit et Ciceroni, ut oportuit, de corio Cestius satisfecit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme