Thesauros Literature rhetoric Suasoriae

Suasoriae

Suasoriae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D
6.16 Nolo autem uos, iuuenes mei, contristari, quod a declamatoribus ad historicos transeo. satisfaciam uobis et fortasse efficiam, ut his sententiis lectis solidis et uerum habentibus a scolasticis recedatis: sed quia, hoc si iam recta uia consequi non potero, decipere uos cogar, uelut salutarem daturus pueris potionem absinthiati poculi, LIVIVS adeo retractationis consilium habuisse Ciceronem non dicit, ut neget tempus habuisse; ita enim ait:

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme