Thesauros Literature rhetoric Excerpta Controversiae

Excerpta Controversiae

Excerpta Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 4

pr.9 Diuidere controuersiam putabat ad rem pertinere si illum interrogares, non putabat si audires. is illi erat ordo quem impetus dederat; non dirigebat se ad declamatoriam legem. Nec uerba custodiebat. quaedam enim scolae iam quasi obscena refugiunt nec si qua sordidiora sunt aut ex cotidiano usu repetita possunt pati. Ille in hoc scolasticis morem gerebat, ne uerbis calcatis et obsoletis uteretur; sed quaedam antiqua et a Cicerone dicta, a ceteris deinde deserta dicebat, quae ne ille quidem orationis citatissimae cursus poterat abscondere. adeo quicquid insolitum est etiam in turba notabile est.
pr.10 Hoc exempto nemo erat scolasticis nec aptior nec similior, sed dum nihil uult nisi culte, nisi splendide dicere, saepe incidebat in ea quae derisum effugere non possent. Memini illum cum libertinum reum defenderet, cui obiciebatur quod patroni concubinus fuisset, dixisse: inpudicitia in ingenuo crimen est, in seruo necessitas, in liberto officium. Res in iocos abiit: “non facis mihi officium” et “multum ille huic in officiis uersatur.” ex eo inpudici et obsceni aliquamdiu officiosi uocitati sunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme