Book 4
pr.6
0 magnos uiros qui fortunae succumbere nesciunt et aduersas res suas uirtutis experimenta faciunt! declamauit Pollio Asinius intra quartum diem quam filium amiserat: praeconium illud ingentis animi fuit malis suis insultantis. At contra Q. HATERIVM scio tam inbecillo animo mortem Sex. filii tulisse, ut non tantum recenti dolori cederet, sed ueteris quoque et oblitterati memoriam sustinere non posset. Memini cum diceret controuersiam de illo qui a sepulchris trium filiorum abstractus iniuriarum agit, mediam dictionem fletu eius interrumpi; deinde tanto maiore impetu dixit, tanto miserabilius, ut appareret quam magna interim pars esset ingenii dolor.
pr.7
Declamabat autem Haterius admisso populo ex tempore: solus omnium Romanorum, quos modo ipse cognoui, in Latinam linguam transtulit Graecam facultatem. Tanta erat illi uelocitas orationis, ut uitium fieret. itaque diuus Augustus optime dixit: “Haterius noster sufflaminandus est.” adeo non currere sed decurrere uidebatur. nec uerborum illi tantum copia, sed etiam rerum erat: quotiens uelles eandem rem et quamdiu uelles diceret, abis totiens figuris, aliis tractationibus, ita ut regi posset nec consumi.
pr.8
Regi autem ab ipso non poterat; alioquin libertum habebat cui pareret; sic ibat quomodo ille aut concitauerat eum aut refraenauerat. iubebat illum transire cum aliquamdiu locum dixerat: transibat; insistere iubebat eidem loco: permanebat; iubebat epilogum dicere: dicebat. in sua potestate habebat ingenium, in aliena modum.