Thesauros Literature rhetoric Excerpta Controversiae

Excerpta Controversiae

Excerpta Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 3

pr.17 ego negaui me de balneo publico exiturum, nisi lotus essem. Deinde libuit Ciceroni de Cestio in foro satisfacere. subinde nanctus eum in ius ad praetorem uoco et cum quantum uolebam iocorum conuitiorumque effudissem, postulaui ut praetor nomen eius reciperet lege inscripti maleficii. tanta illius perturbatio fuit, ut aduocationem peteret. Deinde ad alterum praetorem eduxi et ingrati postulaui. Iam aput praetorem urbanum curatorem ei petebam; interuenientibus amicis qui ad hoc spectaculum concurrerant et rogantibus dixi molestum me amplius non futurum, si iurasset disertiorem esse Ciceronem quam se. nec hoc ut faceret uel ioco uel serio effici potuit.
pr.18 Hanc, inquit, tibi fabellam retuli, ut scires in declamationibus tantum non aliud genus hominum esse. Si comparari illis uolo, non ingenio mihi maiore opus est, sed sensu minore. itaque uix iam optineri solet ut declamem; illud optineri non potest, ut uelim aliis quam familiarissimis audientibus. Et ita faciebat. declamationes eius inaequales erant, sed ea quae eminebant in quacumque declamatione posuisses, inaequalem eam fecissent. conpositio aspera et quae uitaret conpositionem, sententiae uiuae. Iniquom tamen erit ex his eum aestimari quae statim subtexam: non enim haec ille optime dixit, sed haec ego optime teneo.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme