Book 3
pr.15
Vtrum ergo putas hoc dicentium uitium esse an audientium? Non illi peius dicunt, sed hi corruptius iudicant, qui pueri fere aut iuuenes scolas frequentant; hi non tantum disertissimis uiris quos paulo ante retuli Cestium suum praeferunt, sed etiam Ciceroni praeferrent, nisi lapides timerent. quo tamen uno modo possunt praeferunt: huius enim declamationes ediscunt, illius orationes non legunt nisi eas quibus Cestius rescripsit.
pr.16
Memini me intrare scolam eius cum recitaturus esset in Milonem; CESTIVS ex consuetudine sua miratus dicebat: si Threx essem, Fusius essem; si pantomimus essem, Bathyllus essem, si equus, Melissio. Non continui bilem et exclamaui: si cloaca esses, maxima esses. Risus omnium ingens; scolastici intueri me, quis essem qui tam crassas ceruices haberem. Cestius Ciceroni responsurus mihi quod responderet non inuenit, sed negauit se exsecuturum, nisi exissem de domo.