Thesauros Literature rhetoric Excerpta Controversiae

Excerpta Controversiae

Excerpta Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 3

pr.7 Omnia ergo habebat quae illum ut bene declamaret, instruerent: phrasin non uulgarem nec sordidam sed lectam, genus dicendi non remissum aut languidum sed ardens et concitatum, non lentas nec uacuas explicationes sed plus sensuum quam uerborum habentes, diligentiam, maximum etiam mediocris ingenii subsidium. tamen non tantum infra se cum declamaret, sed infra multos erat: itaque raro declamabat et non nisi ab amicis coactus.
pr.8 Sed quaerenti mihi quare in declamationibus impar sibi esset, haec aiebat: quod in me miraris paene omnibus euenit. magna quoque ingenia — a quibusmultum abesse me scio — quando plus quam in uno eminuerunt opere ? Ciceronem eloquentia sua in carminibus destituit; Vergilium illa felicitas ingenii in oratione soluta reliquit; orationes Sallustii in honorem historiarum leguntur; eloquentissimi uiri Platonis oratio quae pro Socrate scripta est nec patrono nec reo digna est.
pr.9 Hoc non ingeniis tantum, sed corporibus uideris accidere, quorum uires non ad omnia quae uiribus efficiuntur aptae sunt: illi nemo luctando par est; ille ad tollendam magni ponderis sarcinam praeualet; ille quicquid adprehendit, non remittit, sed in procliue nitentibus uehiculis moraturas manus inicit. Ad animalia ueni: alii ad aprum, alii ad ceruum canes faciunt; equorum non omnium, quamuis celerrimi sint, idonea curriculis uelocitas est; quidam melius equitem patiuntur, quidam iugum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme