Thesauros Literature rhetoric Excerpta Controversiae

Excerpta Controversiae

Excerpta Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 3

7 Filio furenti et membra sua lanianti pater uenenum dedit. accusatur ab uxore malae tractationis. Non mirum est quare uiuat quae filium perdidit: uiuit qui occidit. Pars altera. Quem cotidie perdebam, aliquando extuli. Falleris, misera mulier, in orbitatis tuae tempore: non tunc perdidisti filium, sed tunc extulisti. Extra. ALFIVS FLAVVS hanc sententiam dixit: ipse sui et alimentum erat et damnum. Hunc CESTIVS quasi corrupte dixisset obiurgans: apparet, inquid, te poetas studiose legere: iste sensus eius est qui hoc saeculum amatoriis non artibus tantum sed sententiis impleuit. Ouidius enim in libris metamorfoseon dicit: ipse suos artus lacero diuellere morsu Ouid met. VIII, 877 sq. coepit et infelix minuendo corpus alebat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme