Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 8

6.11 TRIARIVS multo rem magis ineptam, quia non inuenit illam sed conrupit, nam ex Cesti sententias traxit: induxerat nouercam dicentem: “da fratri uenenum;” fecit illam respondentem: “mater, et mihi da.” quid enim est tam absurdum quam matrem sic locutam cum puella: “da fratri uenenum?” Non ferebat nec illam TRIARI sententiam, qua aliter HATERIVS usus est, cum ad epilogum peruenisset: hoc loco debebat reus flere; num flet puella? inueniam quemadmodum fleat; adferat aliquis huc imaginem fratris. Illa enim si tam puella est ut dicat: “mater, quid est uenenum?” non potest tantae pietatis esse ut eam imago fratris in lacrimas concitet. Tantus autem error est in omnibus quidem studiis, maxime in eloquentia cuius regula incerta est, ut uitia quidam sua et intellegant et ament.
6.12 CESTIVS pueriliter se dixisse intellegebat: “mater, quid est uenenum?” deridebat enim MVRREDIVM qui hanc sententiam imitatus in epilogo, cum adloqui coepisset puellam et diceret: “compone te in periclitantium habitum, profunde lacrimas, manus ad genua dimitte, rea es,” fecerat respondentem puellam pater, quid est rea? et aiebat Cestius: quod si ad deridendum me dixit homo uenustus fuit, et ego nunc scio me ineptam sententiam dicere; multa autem dico non quia mihi placent, sed quia audientibus placitura sunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme