Book 8
6.10
Divisio. Cestius in duas partes coniecturam diuisit et primum quaesiit, an illi conscia opus fuerit; deinde: si opus est aut fuit, an hanc habuerit. Non seruauit autem modum; nam et illum locum diu tractauit: non posse sororem in mortem fratris impelli, et interim tam puellam uoluit uideri ut nulli esset idonea ministerio. Itaque elegantissime deridebat MONTANVS Votienus in hac controuersia ineptias rhetorum, quod sic declamarent tamquam haec quae nominata est infans esset nec intellegerent, si talis esset ne futuram quidem ream. Itaque hoc debemus, inquit, nobis proponere: puellam eius aetatis in qua est fortasse credibile scelus. Illud quidem intolerabile esse aiebat quod induxerat STIVS: matrem dicentem filiae: “da fratri uenenum,” filiam respondentem: “mater, quid est uenenum?” .