Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 8

6.8 Male pereas! at ego te putabam unius nouercam. TRIARI. “Filia, inquit, tua conscia est.” Videbatur sibi post hanc uocem uicisse. Amissum fratrem fleuit in funere, totius populi lacrimas suis expressit; itaque illam nouerca peius perire uoluit quam priuignum. “Filia, inquit, conscia est.” Hoc ultimum fuit nouercae ueneficium. Q. Hateri. Succurrite, quaeso, ne cum torta sit quia filium meum occiderat filiam etiam dum torquetur occiderit. liberos effero semper unius mulieris aut mendacio aut ueneno. Non flet quantum reae satis est. quemadmodum illi extorquebo lacrimas? adferte mihi imaginem fratris: uidete subito desiderio fletus concitatos: numquid talem uultum cum mater torqueretur habuit?
6.9 Pars altera. TRIARI. Si odissemus te pateremur cum eiusmodi filia uiuere. Quarundam ferarum catuli cum rabie nascuntur; uenena statim radicibus pestifera sunt. quantum illi ad scelera aetatis adiecit quod illam nouerca peperit? Quid illa quae fratrem in moram sequentis patris sparsit? habes exemplum quod et sorori conueniat et uirgini.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme