Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 8

5.17 GLYCON hunc sensum semel dixit et genere non corrupto: tou=to to\ paidi/on, o(/tan eu(reqh=|, to/te a)polei=tai. Habet hoc Montanus uitium: sententias suas repetendo corrumpit; dum non est contentus unam rem semel bene dicere efficit ne bene dixerit. et propter hoc et propter alia quibus orator potest poetae similis uideri solebat SCAVRVS Montanum inter oratores Ouidium uocare; nam et OVIDIVS nescit quod bene cessit relinquere. Ne multa referam quae Montaniana Scaurus uocabat, uno hoc contentus ero: cum Polyxene esset abducta, ut ad tumulum Achillis immolaretur, Hecuba dicit: cinis ipse sepulti In genus hoc pugnat. Ouid. Net. 13.503 sqq. poterat hoc contentus esse; adiecit: tumulo quoque sensimus hostem. nec hoc contentus est; adiecit: Aeacidae fecunda fui. Aiebat autem Scaurus rem ueram: non minus magnam uirtutem esse scire dicere quam scire desinere.
6.1 CESTI PII. Non est quod putetis has lacrimas aut filiae esse aut reae: fratrem flet. Non prodesset tibi, puella, ne hoc quidem quod te frater amauit, nisi mater odisset. Hoc me occidisti, nouerca, quod scisti consciam eligere poenae. Dixit: anteactam eius uitam excutiamus. FVLVI Sparsi. Nefaria mulier, filiae quoque nouerca, ne mori quidem potuit, nisi ut occideret. Inter gladiatores quoque uictoris condicio pessuma est cum moriente pugnantis. nullum magis aduersarium timeas quam qui uiuere non potest, occidere potest.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme