Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 8

5.10 SILONIS Pompei color fuit, ut Latroni uidebatur, qui controuersiae repugnaret; dixit enim uenisse auum ad inbecillum puerum. ad aegros non semper admitti, utique ad eos qui grauiter aegrotant; saepe et patrem non admissum; sic auo quoque intempestiue uenienti dictum: “nunc non potes;” statim cum conuitio abisse. in altero idem fecisse. Latro aiebat, hunc colorem optimum esse, si res ita esset, sed recipi non posse, quia ponatur: “non est admissus;”
5.11 sub hoc themate intellegere nos non hoc illi dictum: “nunc non potes,” sed “ex toto non potes.” GALLIO utrumque miscuit et hoc colore, qui uideri potest alioqui thema euertere, apertius usus est. Dictum est, inquit, illi: “quiescit puer, paulum commorare; medici uetuerunt quemquam admitti.” scitis solere illos dicere: “nec si pater uenerit.” Protinus iste clamare coepit: “testor me non admitti,” et tantum non tabellis signatis denuntiare. Auum distuleram, accusatorem exclusi. Iterum, inquit, uenit cum conuitio: “iam unum occidistis, alterum occiditis.” Nihil est miserius quam ubi aliquoi ex miseria sua inuidia quaeritur. Non est admissus cum diceret se nepotem suum non uidere uelle sed inspicere. Sic egit: ueni, non ut istum accusarem, set ut me defenderem. GALLIO hoc colore usus est: non admisi auum quia dictum erat mihi hoc illum animo uenire, ut raperet.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme